SEPTIMANAE LATINAE EUROPAEAE


ÜBERSICHT:

Google+


LATEINISCHE LECKERBISSEN

Allitterationen

O Tite, tute, Tati, tibi tanta, tyranne, tulisti (Enn. Ann. 1, 104)
Machina multa minax minitatur maxima muris (Enn. Ann. 18 sed.inc. 620)
quicquam quisquam quemquam quemque quisque conueniat neget. (Enn. trag. 310)
Alii adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet. Alibi ... (Naevius pall. 76)
ego qui sit homo nescio neque noui, neque natus necne is fuerit, ... (Pl. Trin. 849)
Maior mihi moles, maius miscendumst malum, ... (Acc. trag. 200 - mehrfach von Cicero zitiert)
Pro se quisque cum corona clarum conestat caput. Cuius exuuias et coronam ... (Acc. trag. 445)
... Deque eius capite quaerito. Cuius? qui coierit, conuenerit? Non ita est. Quid ... (Cic. Clu. 148,11)
..., cum tela, cum caedes, cum ciuium cruor, cum cinis patriae uersari ... (Cic. Sul. 19,5)
qui cum causam ciuis calamitosi, causam amici, causam bene de ... (Cic. Sest. 83,9)
... quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen nos ... (Cic. Planc. 15,12)
... inruisses et clamare coepisses C. Caesar, caue credas, caue ignoscas, caue te fratrum ... (Cic. Lig. 14,2)
..., si licebit, aut abducet animos aut aliud afferet quod oppositum ... (Cic. Orat. 49,5)
... nobis reliquerunt, aut argenti ad auaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut ... (Cic. Parad. 1pr,10,7)
..., naturales et non necessariae, nec naturales nec necessariae. primum diuisit i (Cic. Fin. 2,26,6)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu; (Cic. Tusc. 4,34,16)
Quo cum confestim C. Caninius uenisset ... (Hirtius, Gal. 8,32,2)
Africa albula arundinea asinastra, atra palusca, Augusta ... (Cloatius Verus, gram. 8)
..., quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae ... (Cels. med. 2,8,6)
... ceciderant pugna Cannensi. cum cetera quae continuis cladibus fortuna minuerat, ... (Liv. AUC 23,21,7)
... et M. Cornelio Cethego. censa ciuium capita centum triginta septem milia ... (Liv. AUC 27,36,7)
... in prouincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit. Romae Iunonis Lucina (Liv. AUC 37,3,1)
... urbem pignore tam saeui sceleris sua signa secutam. sed ... (Luc. BC 10,10)
... ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque alitur, ut se per septem ... (Mela, Chor. 2,62)
... litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio: nec miretur cur ... (Quint. Inst. 1,4,12)
... praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium quod ad accusandum descendat ... (Quint. Inst. 9,2,17)
... uterque aliquem cum quo conferat, cum quo quaerat. (SenPhil, Ep. 109, 1sa)
Singula stillicidia singula specula sunt. (SenPhil Nat. 1,5,4)
..., quisue per ora color! qualis cum cerua cruentis circumuenta lupis, nullum cui ... (Stat. Theb. 5,165)
... uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem ... (ValMax Mem. 4,5,3pr)
..., quo consilio, qua celeritate consules castra coniunxerint inopinatumque ... (Flor. Epit. 1,22)
Deos quaeso sit saluus sator, salua sint sata, salua seges sit, quae tam similes ... (Fronto, AurImp. 1,3,2sa)
promitto, fidepromittis? fidepromitto, fideiubes? fideiubeo, facies? faciam. Sed haec quidem ... (Gaius Inst. 3,92)
Quid sint 'comitia calata', quid 'curiata', quid 'centuriata', quid 'tributa', quid 'concilium'; atque inibi quaedam eiusdemmodi. (AulGell NA 15,27)
Oportet enim omnia aut ad alienum arbitrium aut ad suum facere. Mei certe sto (PlinIun Ep. 6,14,2sa)
Sed comitia consulum cum candidatis ciuiliter celebrans omnem ... (Tac. Hist. 2,91)
... apruna, anas, item pullus, perdix, pauus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram ... (SHA AntGeta 5,8)
Pro alio ne postulent praeterquam pro parente, patrono patrona, liberis parentibusque ... (Iust. Dig. 3,1,1,11)


Globalisierung

Quae rara sub isto
axe videre soles, aliis in partibus horum
copia tanta iacet, quantam vilissima tecum
efficiunt. Rursus quaedam, quae spreta videntur
forte tibi, magno mercantur ditia regna,
altera ut alterius potiatur foenere tellus,
orbis et in toto per partes una domus sit.
Wahlafrid Strabo, De cultura hortorum, 310-316


Scipio und Ennius

Nasica cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius "quid? ego non cognosco vocem" inquit "tuam?" Hic Nasica "homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?"
Cic, De Oratore, 2, 276


Der gestoßene Cato

Cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat, cum ille diceret "cave", rogavit num quid aliud ferret praeter arcam.
Cic, De Oratore, 2, 279


Die Plagiatoren

Reges Attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti cum egregiam bybliothecam Pergami ad communem delectationem instituissent, tunc item Ptolomaeus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio non minoribus industriis ad eundem modum contenderat Alexandriae comparare. Cum autem summa diligentia perfecisset, non putavit id satis esse, nisi propagationibus inseminando curaret augendam. Itaque Musis et Apollini ludos dedicavit et, quemadmodum athletarum, sic communium scriptorum victoribus praemia et honores constituit. His ita institutis, cum ludi adessent, iudices litterati, qui ea probarent, erant legendi. Rex, cum iam sex civitatis lectos habuisset nec tam cito septumum idoneum inveniret, retulit ad eos, qui supra bybliothecam fuerunt, et quaesiit, si quem novissent ad id expeditum. Tunc ei dixerunt esse quendam Aristophanen, qui summo studio summaque diligentia cotidie omnes libros ex ordine perlegeret. Itaque conventu ludorum, cum secretae sedes iudicibus essent distributae, cum ceteris Aristophanes citatus, quemadmodum fuerat locus ei designatus, sedit. Primo poetarum ordine ad certationem inducto cum recitarentur scripta, populus cunctus significando monebat iudices, quod probarent. Itaque, cum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt et, quem maxime animadverterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secundum tribuerunt. Aristophanes vero, cum ab eo sententia rogaretur, eum primum renuntiari iussit, qui minime populo placuisset. Cum autem rex et universi vehementer indignarentur, surrexit et rogando impetravit, ut paterentur se dicere. Itaque silentio facto docuit unum ex his eum esse poetam, ceteros aliena recitavisse; oportere autem iudicantes non furta sed scripta probare. Admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri. Itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque cum ignominia dimisit, Aristophanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra bybliothecam constituit.
Vitruvius, De Architectura, 7, 1, prooemium


Der Eventkoch

Ballio Forum coquinum qui vocant, stulte vocant,
nam non coquinum est, verum furinum est forum.
nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem
coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere,
multiloquom gloriosum insulsum inutilem.
quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,
ut esset hic qui mortuis cenam coquat;
nam hic solus illis coquere quod placeat potest.
Cocus Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas,
cur conducebas?
Ballio Inopia: alius non erat.
sed cur sedebas in foro, si eras coquos,
tu solus praeter alios?
Cocus Ego dicam tibi:
hominum vitio ego sum factus improbior coquos,
non meopte ingenio.
Ballio Qua istuc ratione?
Cocus Eloquar.
quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,
nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:
illum conducunt potius qui vilissimust.
hoc ego fui hodie solus obsessor fori.
illi drachmissent miseri: me nemo potest
minoris quisquam nummo ut surgam subigere.
non ego item cenam condio ut alii coqui,
qui mihi condita prata in patinis proferunt,
boves qui convivas faciunt herbasque oggerunt,
eas herbas herbis aliis porro condiunt:
indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,
apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,
eo laserpici libram pondo diluont,
teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt
prius quam triverunt oculi ut extillent facit.
ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,
non condimentis condiunt, sed strigibus,
vivis convivis intestina quae exedint.
hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,
quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,
formidulosas dictu, non essu modo.
quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.
Plautus, Pseudolus, 790-825


Die Einfuhrumsatzsteuer

Species pertinentes ad vectigal: cinnamomum, piper longum, piper album, folium pentasphaerum, folium barbaricum, costum, costamomum, nardi stachys, cassia turiana, xylocassia, smurna, amomum, zingiberi, malabathrum, aroma Indicum, chalbane, laser, alche, lucia, sargogalla, onyx Arabicus, cardamomum, xylocinnamomum, opus byssicum, pelles Babylonicae, pelles Parthicae, ebur, ferrum Indicum, carpasum, lapis universus, margarita, sardonyx, ceraunium, hyacinthus, smaragdus, adamas, saffirinus, callainus, beryllus, chelyniae, opia Indica vel adserta, metaxa, vestis serica vel subserica, vela tincta carbasea, nema sericum, spadones Indici, leones, leaenae, pardi, leopardi, pantherae, purpura, item marocorum lana, fucus, capilli Indici.
Iustiniani Digesta, 39, 4, 16, 7


Kindererziehung in Rom

At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis, plerumque vilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus. Horum fabulis et erroribus virides statim et rudes animi imbuuntur; nec quisquam in tota domo pensi habet, quid coram infante domino aut dicat aut faciat. Quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per quae paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus. Iam vero propria et peculiaria huius urbis vitia paene in utero matris concipi mihi videntur, histrionalis favor et gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit? Quotum quemque invenies qui domi quicquam aliud loquatur? Quos alios adulescentulorum sermones excipimus, si quando auditoria intravimus? ne praeceptores quidem ullas crebriores cum auditoribus suis fabulas habent; colligunt enim discipulos non severitate disciplinae nec ingenii experimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adulationis.
Tacitus, Dialogus de Oratoribus, 29, 1


LINKS:


© Europäische Lateinwochen e.V., Frankfurt am Main 2011
Vorsitzender: Thomas Gölzhäuser, Chattenhöhe 5, D-35630 Ehringshausen
E-Mail: info@septimanalatina.org


Si vis membrum SEPTIMANARUM LATINARUM EUROPAEARUM fieri, tange quaeso iconem!


Legal disclaimer:
Mit Urteil vom 12. Mai 1998 hat das Landgericht Hamburg entschieden, dass man durch die Ausbringung eines Links die Inhalte der gelinkten Seite ggf. mit zu verantworten hat. Dies kann, so das LG, nur dadurch verhindert werden, indem man sich ausdrücklich von diesen Inhalten distanziert.
Aus rechtlichen Gründen distanzieren wir uns hiermit ausdrücklich von allen Inhalten der Seiten, auf die die Links dieser Internetpräsentation führen und machen uns diese Inhalte nicht zu eigen. Diese Erklärung gilt für alle angezeigten Links und für alle Inhalte der Seiten, zu denen die Links führen.